

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 19: Versus 5
Et cum venisset.Per praemissos praecones verbi sui, in quibus erat Jesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis, etiam divinitatem ejus agnoscere ardet, suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum elegit eligentem se, et amat amantem se.Descende.Quod descendere de sycomoro, et sic in domo parare mansionem jubetur, hoc est quod Apostolus ait:Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed jam non novimus. Si enim mortuus est ex infirmitate, sed jam vivit ex virtute Dei[II Cor. 5, 13.].Manere.Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, id est id est in Judaeorum Synagoga docebat.